Scipio takes control (Eutropius 3.15-19)

[15] Interea ad Hispanias, ubi occisis duobus Scipionibus nullus Romanus dux erat, P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, annos natus quattuor et viginti, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Afri habebant, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit; quare omnes fere Hispaniae uno animo ad eum transierunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, victum fugat et praedam maximam capit.

[16] Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem Hannibalis Carthalonem occidit, XXV milia hominum captivorum vendidit, praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum multae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem transierant prius, rursus se Fabio Maximo dediderunt. Insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit et per se et per fratrem suum L. Scipionem; LXX civitates receperunt. In Italia tamen male pugnatum est. Nam Claudius Marcellus consul ab Hannibale occisus est.

[17] Tertio anno postquam Scipio ad Hispanias profectus fuerat, rursus res inclitas gerit. Regem Hispaniarum magno proelio victum in amicitiam accepit et primus omnium a victo obsides non poposcit.

[18] Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retineri, fratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat, a consulibus Ap. Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Senam, Piceni civitatem, in insidias conpositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est; ingentes eius copiae captae aut interfectae sunt, magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Post haec Hannibal diffidere iam de belli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit; itaque et ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingenti gloria venit.

[19] Q. Caecilio L. Valerio consulibus omnes civitates, quae in Brittiis ab Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.