The Banishment of Tarquinius

Please note that this story contains an incident involving a non-graphic description of sexual violence. If you have concerns about this passage, contact your instructor.

[1] Dum haec agēbantur, portentum terribile vīsum est; anguis ex columnā ligneā ēlapsus terrōrem fugamque in rēgiā fēcit atque ipsīus rēgis pectus ānxiīs cūrīs implēvit. Itaque Tarquinius fīliōs, Titum et Arruntem, Delphōs ad clārissimum in terrīs ōrāculum mittere statuit.

[2] Comes eīs additus est L. Iūnius Brūtus, ex Tarquiniā, sorōre rēgis, nātus. Cognōmen eius hōc modō parātum erat; rēx eōs principēs cīvitātis quōs timēbat interficere solēbat, in quibus frātrem Brūtī interfēcit. Hic, ut crūdēlitātem rēgis vītāret, consultō stultitiam imitātus bona sua rēgem spoliāre passus est neque cognōmen Brūtī recūsāvit.

[3] Is tum igitur ab Tarquiniīs ductus est Delphōs, lūdibrium vērius quam comes. Tulit tamen dōnum Apollinī aureum baculum inclūsum in baculō corneō, tamquam effigiem ingeniī suī. Postquam iuvenēs Delphōs vēnērunt patrisque mandāta cōnfēcērunt, statuērunt quaerere ex ōrāculō ad quem eōrum rēgnum esset ventūrum.

[4] Vōx reddita est: “Imperium summum Rōmae habēbit quī vestrum prīmus, ō iuvenēs, mātrem ōsculābitur. Tarquiniī, Brūtum contemnentēs, ipsī inter sē sortī permīsērunt ut statuerent quī prīmum suam mātrem Rōmae ōsculātūrus esset. Brūtus, quī aliō modō ōrāculum interpretātus erat, cecidit terramque ōsculātus est, scīlicet quod ea commūnis māter est omnium mortālium. Rediērunt inde iuvenēs Rōmam.

[5] Paulō post Rōmānī, quī iam dūdum superbiam Tarquiniī rēgis atque fīliōrum aegrē ferēbant, ita scelere quōdam Sex. Tarquiniī concitātī sunt ut rēgiam familiam in exsilium pellere statuerent.

[6] Tarquinius Collātīnus, sorōre Tarquiniī Superbī nātus, in contuberniō iuvenum rēgiōrum Ardeae erat; cum forte in līberiōre conviviō coniugem suam ūnus quisque laudāret, placuit experīrī. Itaque equīs Rōmam petīvērunt. Rēgiās nurūs in conviviō vel lūxū dēprehendērunt. Et inde Collātiam petīvērunt. Lucrētiam, uxōrem Collātīnī, inter ancillās in lanificiō offendērunt; itaque ea pudīcissima iūdicāta est. Sex. Tarquinius nocte Collātiam rediit ut eam corrumperet. Iūre propinquitātis in domum Collātīnī veniēns et in cubiculum Lucrētiae irrumpēns, pudīcitiam expugnāvit.

[7] Illa posterō diē advocātīs patre et coniuge rem hīs verbīs exposuit: “Vestīgia virī aliēnī, Collātīne, in lectō sunt tuō; cēterum corpus est tantum violātum, animus īnsons; mors testis erit. Sed date dexterās fīdemque adultērum haud impūne victūrum esse. Sex. est Tarquinius, quī hostis prō hospite priōre nocte vī armātus mihi sibique, sī vōs virī estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.”

[8] Dedērunt ōrdine omnēs fidem; cōnsolābantur aegram animī mentem peccāre, nōn corpus, et unde cōnsilium āfuerit, culpam abesse. “Vōs,” inquit, “vīderitis quid illī dēbēatur. Ego mē etsī peccātō absolvō, suppliciō nōn līberō; nec ūlla deinde impudīca Lucrētiae exemplō vīvet.” Sē cultrō, quem veste tēxerat, occīdit. Illī in exitium rēgum coniūrāvērunt eōrumque exsiliō necem Lucrētiae vindicāvērunt.

[9] Tum prīmum vērum ingenium Brūtī apertum est. Eō enim duce populus iūrāvit sē nec Tarquinium nec alium quemquam rēgnāre Rōmae passūrum esse. Brūtus inde in castra profectus est, ubi exercitus Rōmānus Ardeam, caput Rutulōrum, obsidēbat. Tulliam rēgīnam domō profugientem omnēs virī mulierēsque execrātī sunt.

[10] Ubi nuntiī hārum rērum in castra perlātī sunt, rēx Rōmam perrēxit. Brūtus adventum rēgis sēnsit flexitque viam. Ita eōdem ferē tempore dīversīs itineribus Brūtus Ardeam, Tarquinius Rōmam vēnērunt. Hic portās clausās invēnit; Brūtum līberātōrem urbis laeta castra accēpērunt exāctīque sunt līberī rēgis; duo patrem secūtī exulēs advēnērunt Caere, quae urbs Etrūsca erat; Sextus Tarquinius Gabiōs, tamquam in suum rēgnum, profectus ab ultōribus veterum iniūriārum quās ipse intulerat interfectus est.

[11] Tarquinius Superbus rēgnāvit annōs quīnque vīgintī. Rēgnum Rōmae annōs ducentōs quadrāgintā dūrāverat. Duo cōnsulēs inde creātī sunt, L. Iūnius Brūtus et L. Tarquinius Collātīnus.