Servius Tullius

[1] Servius prīmum cēnsum īnstituit et populum in classēs prō opibus discrīpsit. Ex cēnsū posteā officia bellī pācisque tribūta sunt. Ad multitūdinem crescentem duo collēs, Quirīnālis Vīminālisque, ad urbem additī sunt. Imperium quoque hōc cōnsiliō auctum est. Fānum erat nōbile Diānae Ephesiae, quod commūniter ā cīvitātibus Asiae factum esse dīcēbātur. Servius per principēs Latīnōrum, eō cōnsēnsū cīvitātum Asiāticārum vehementer laudātō, tandem populīs Latīnīs dīxit fānum Diānae in urbe Rōma cum populō Rōmānō faciendum esse; Latīnī consensērunt. Ea erat cōnfessiō caput rērum Rōmam esse, dē quō totiēns certātum erat.

[2] Lūcius Tarquinius, Prīscī filius, interdum rogāvit cūr Servius iniussū populī rēgnāret. Servius igitur agrum prius captum ex hostibus virītim dīvīserat; hōc modō voluntātem plēbis conciliāverat. Populus deinde maximō cōnsēnsū eum rēgnāre iussit.

[3] Rēx duās fīliās Lūciō atque Arruntī Tarquinīīs, Priscī fīliīs, in mātrimōnium dederat. Mōrēs hōrum dispārēs erant. Nam Arrūns Tarquinius mītis erat, L. Tarquinius ferōx et cupidus rēgnī. Duae Tulliae item dispārēs erant. Forte Arrūns ferōcem in mātrimōnium dūxerat. Similitūdō celeriter L. Tarquinium et ferōcem Tulliam contrahit. Familiīs suīs prope continuīs caedibus dēlētīs, iūnctī sunt nūptiīs. Paulātim inde mulier coniugem ad caedem Servī excitāvit. Itaque Tarquinius prius omnibus rēbus cīvēs et maximē patrēs conciliāvit.

[4] Postrēmō, ubi iam tempus sceleris vīsum est, stīpātus armātīs in forum irrūpit. Inde in rēgiā sēde prō Cūriā sedēns patrēs in Cūriam per praecōnem ad rēgem Tarquinium vocārī iussit. Ibi rogāvit rēgem quā audāciā rēgnum occupāvisset; querēbātur item dē cōnsiliīs populāribus, dē agrō plēbī dīvisō, dē cēnsū īnstitūtō.

[5] Dum loquēbātur, Servius intervēnit et ā vestibulō Cūriae magnā vōce, “Quid tibi cupis,” inquit,“Tarquinī? Quā audāciā tū, mē vīvō, vocāre patrēs aut in sēde meā cōnsīdere ausus es?” Tarquinius ferōciter respondit sē sēdem patris suī tenēre, sē rēgnī hērēdem esse. Tum medium arripuit Servium, ēlātumque ē Cūriā per gradūs dēiēcit; inde in Cūriam revēnit. Appāritōrēs rēgis fūgērunt. Rēx ipse ā servīs Tarquiniī interfectus est. Tullia, carpentō in forum invecta, coniugem ēvocāvit rēgemque prīma appellāvit; dīcitur etiam patrem in viā iacentem invēnisse et per corpus carpentum ēgisse. Hic locus posteā “scelerātus” vocātus est. Servius Tullius rēgnāvit annōs quattuor et quadrāgintā.