Postquam aurea pōma ad Eurystheum ducta sunt, ūnus modō relinquēbātur ē duodecim lābōribus quōs Pythia Herculī dederat. Eurystheus autem Herculem in locum sine ūllā spē reditūs mittere cupiēbat. Herculem igitur iūssit canem Cerberum ex Orcō in lūcem trahere. Cerberus iste mōnstrum erat horribilī speciē, cui tria erant capita serpentibus saevīs cīncta. Antequam tamen dē hōc lābōre nārrāmus, quoniam dē Orcō mentiōnem fēcimus, pauca dē eā regiōne prōpōnī dēbent.
Dē Orcō, quī īdem Hādēs appellābātur, haec trāduntur. Ut quisque dē vītā dēcesserat, mānēs eius ad Orcum, sēdem mortuōrum, ā deō Mercuriō dēdūcēbantur. Huius regiōnis, quae sub terrā erat, rēx erat Plūtō, et uxor rēgis erat Prōserpina, Iovis et Cereris fīlia. Mānēs igitur quī ā Mercuriō dēductī sunt prīmum ad rīpam veniēbant Stygis flūminis, quō rēgnum Plūtōnis continētur. Hoc trānsīre necesse erat ante adventum in Orcum. Nūllus pōns erat: mānēs trānsvehēbantur ā Charonte quōdam, quī cum parvā scaphā ad rīpam exspectābat. Charōn prō hōc officiō mercēdem postulābat: quam ob causam mōs erat apud antiquōs nūmmum in ōre mortuī pōnere: hōc mōdō mānēs pretium trāiēctūs solvere poterant. Eī autem quī post mortem in terrā nōn sepultī erant Stygem trānsīre nōn potuērunt, sed in rīpā per centum annōs errāre coāctī sunt; tum dēmum Orcum intrāre poterant.
Post trānsitum Stygis, mānēs ad alterum veniēbant flūmen, quod Lēthē appellābātur. Ex hōc flūmine aquam bibere cōgēbantur: deinde rēs omnēs in vītā gestās ē memoriā dēponēbant. Dēnīque ad sēdem ipsīus Plūtōnis veniēbant, cuius introitus ā cane Cerberō custōdiēbātur. Ibi Plūtō cum uxōre Prōserpinā in soliō sēdēbat. Stābant etiam nōn procul ab eō locō tria alia solia, in quibus sēdēbant Mīnōs, Rhadamanthus, Aeacusque, iūdicēs apud īnferōs. Hī mortuīs iūs dīcēbant et praemia poenāsque cōnstituēbant. Bonī enim in Campōs Elysiōs, sēdem beātōrum, veniēbant; improbī autem in Tartarum mittēbantur ac multīs et variīs suppliciīs ibi excruciābantur.
Herculēs postquam imperia Eurystheī accēpit, in Lacōniam ad Taenarum statim vēnit; ibi enim spēlunca erat ingentī magnitūdine, per quam, ut trādēbātur, hominēs ad Orcum dēscendēbant. Nec tamen sōlus hoc iter faciēbat, Mercurius enim et Minerva sē eī sociōs adiūnxerant. Ubi ad rīpam Stygis vēnit, Herculēs scapham Charontis cōnscendit. Prīmum invītus, Charōn minīs tamen Herculis territus est, et eum incolumem ad alteram rīpam perdūxit.
Post trānsitum, Herculēs in sēdem ipsīus Plūtōnis vēnit; et causam itineris rēgī exposuit. Plūtō, quī dē Hercule fāmam accēperat, eum benignē excēpit, et facultātem quam ille petēbat libenter dedit. Dīxit tamen: “Ubi imperāta Eurystheī facta erunt, Cerberum in Orcum rūrsus redūc.” Post hoc pactum, Herculēs Cerberum, quem nōn sine magnō perīculō manibus prehenderat, magnō cum lābōre ex Orcō in lūcem et ad urbem Eurystheī trāxit. Ibi magnus timor animum Eurystheī cēpit: multīs cum lacrimīs obsecrāvit Herculem: “Mōnstrum sine morā in Orcum redūc, amābō tē!”. Sīc contrā omnium opīniōnem duodecim illī lābōrēs quōs Pythia praecēperat intrā duodecim annōs confectī sunt; Herculēs igitur servitūte tandem līberātus est et magnō cum gaudiō ad patriam Thēbās revēnit.