Ōlim erat gēns Amāzonum quae omnīnō ex mulieribus cōnstābat. Hae summam scientiam bellōrum armōrumque habēbant, et cum virīs proelium committere audēbant. Hippolyta, Amāzonum rēgīna, balteum habuit quem Mars eī dederat. Admēta autem, Eurystheī fīlia, fāmam dē hōc balteō accēperat et eum possidēre vehementer cupiēbat. Eurystheus igitur Herculem iussit cōpiās in Amāzonēs cōgere. Ille nuntiōs in omnēs partēs dīmīsit, et eōs dēlēgit quī magnam virtūtem monstrābant.
Postquam Herculēs cum comitibus in fīnēs Amāzonum vēnit, nuntium ad Hippolytam mīsit, quī causam itineris exposuit. Ipsa Hippolytē, quae dē Herculis virtūte fāmam accēperat, trādere balteum parābat; reliquae tamen Amāzonēs recūsābant. Herculēs igitur bellī fortūnam temptāre cōnstituit; Amāzonēs quoque cōpiās suās ex castrīs ēdūxērunt et nōn magnō intervāllō ab Hercule aciem īnstrūxērunt.
Herculēs signum dedit et proelium commīsit. Amāzonēs impetum virōrum sustinuērunt, et contrā opīniōnem omnium magnam virtūtem praestitērunt: multōs eōrum occīdērunt, multōs etiam in fugam coniēcērunt. Herculēs, quī autem haec vidēbat, de suīs fortūnīs dēspērāre coepit. Mīlitibus dīxit: “Virtūtis memoriam retinēte neu hoc magnum dēdecus admittite! Hostium impetum sustinēte!” Hīs verbīs animōs omnium ērēxit et multī etiam quōrum vulnera gravia erant proelium sine morā redintegrāvērunt.
Tandem ad sōlis occāsum mulierēs terga vertēbant et fugā salūtem petēbant. Militēs autem Herculis multās dēfēssās cēpērunt, in quō numerō ipsa erat Hippolyta. Herculēs clēmentiam praestitit, et postquam balteum accēpit, lībertātem omnibus captīvīs dedit. Tum vērō sociōs ad mare redūxit.