[1] Iam fīliī Ancī prope adultī erant. Sed Tarquinius ipse rēx creārī cupiēbat. Is prīmus palam rēgnum petiit, memorāns officia prīvāta ac pūblica et benignitātem in omnēs. Magnō cōnsēnsū populus Rōmānus eum rēgnāre iussit.
[2] Tarquinius, Latīnīs bellō victīs, lūdōs magnifīcōs fēcit. Tum prīmum locus circō, quī Maximus dīcitur, dēsignātus est. Lūdī sollemnēs mānsērunt, Rōmānī aut Magnī appellātī. Magna quoque opera ā rēge incepta sunt, ut populus nōn quiētior in pāce quam in bellō esset. Mūrō lapideō urbem cingere parāvit, et loca circā forum aliāsque convallēs cloācīs siccāvit. Fundāmenta aedis Iovis in Capitōliō iēcit.
[3] Eō ferē tempore in rēgiā prōdigium mīrabile fuit. Caput puerī dormientis, cui Servius Tullius fuit nōmen, multōrum in cōnspectū arsit. Dum servī aquam ferēbant ut flammam restinguerent, ab rēgīnā retentī sunt: puerō ē somnō excitātō, flamma ēvānuit. Tum, abductō in sēcrētum virō, Tanaquil inquit, “Vidēsne tū hunc puerum cultūs tam humilis? Lūmen profectō portendit eum nōbīs virum fortūnae potentis laetaeque futūrum esse. Proinde artibus līberālibus ērudiendus est.” Ingenium iuvenis vērē rēgium erat. Tarquinius igitur eī fīliam suam dēspondit.
[4] Etsī Ancī fīliī duo anteā īrātī fuerant, quod peregrīnus apud Rōmānōs rēgnābat, tum maior erat indignātio, quoniam servō iam rēgnum darī vidēbātur. Rēgem igitur interficere rēgnumque occupāre constituērunt. Ex pāstōribus duo ferōcissimī ad facinus dēlēctī in vestibulō rēgiae speciē rixae in sē omnēs appāritōrēs rēgiōs convertērunt. Inde vocātī ad rēgem dīcere in vicem iussī sunt. Ūnus rem exposuit. Dum intentus in eum sē rēx tōtus āvertit, alter ēlātam secūrim in caput rēgis dēiēcit; relictō in vulnere tēlō, ambō forās fūgērunt. Tarquinium moribundum appāritōrēs excēpērunt; illōs fugientēs līctōrēs comprehendērunt.
[5] Magnus tumultus populī erat, inter quem Tanaquil claudī rēgiam iussit. Serviō inde celeriter ad sē vocātō, auxilium ōrāvit. “Tuum est rēgnum,” inquit, “Servī, sī vir es, nōn eōrum quī aliēnīs manibus pessimum facinus fēcērunt. Ērige tē deōsque ducēs accipe, quī dīvīnā flammā hoc caput clārum futūrum esse portendērunt. Etsi peregrīnus es, vidē etiam nōs peregrīnōs rēgnāvisse. Sī propter subitam rem cōnsilia fingere nōn potes, mea tamen cōnsilia audī.”
[6] Nunc clāmor multitūdinis vix sustinērī poterat. Tanaquil ex superiōre parte rēgiae populō ita dīxit: “Etsi vulnus rēgi grave est, iam tamen ad sē revenit; brevī tempore rēgem ipsum vidēbitis. Interim cupīvit Servium Tullium rem pūblicam administrāre.” Itaque Servius per aliquot diēs, Tarquiniō iam mortuō, suās opēs firmāvit. Tum dēmum mors rēgis nuntiāta est. Servius, praesidiō firmō mūnītus, prīmus iniussū populī voluntāte patrum rēgnāvit.
New Vocabulary
- ferō, ferre, tulī, lātum, to bring, carry, bear; suffer, endure; say, report
- ops, opis f. help, aid; opēs, opum pl. power, resources
Perseus Word Study Tool: http://www.perseus.tufts.edu/hopper/morph?la=la